Saturday, January 7, 2012
Can you please translate this latin page and not use one of those translators please?
pauc is post diebus Flaccus epistolam accepit; cleretier signum fregit; Scintilla omnia scripserat quae Venusiae facta erant, ex quo Roman abierant. Flaccus Quintum statim vocavit epistolamque recitavit. Scintilla viro filioque carissim is salutem plurimam dat. primum, ego Horatiaque valemus et res bene agimus. iuvenis qui Horatiam amat nos iubat; filius es veteris tui amici Terentii. oves curat; omnes iam tetondit; plurimam lanam habemus. segetes maturae sunt, sed magna siccitas fuit; ex quo Romam abiistis raro pluit. Itaque segetes non bonae sunt. vinetum tamen floret; plurimas uvas habebuimus. contentae sumus, sed vos valde desideramus. Argus tristis est; Quintum semper quaerit.et vos, carissimi, iter longum confecistis et Romam incolumes advenistis? nondum epistolam accepimus. sine mora scribe longam epistolam et narra nobis omnia quae acciderunt. cura, mi carissime vir, ut valeas, et Quintum filium nostrum carissimum diligenter cura. Venusiae data kalendis Quintilibus.
No comments:
Post a Comment